- MINUTIARIA Ars
- MINUTIARIA ArsGraece λεπτουργία, Gallis Menuiserie, quae intestian opera ex ligno, elegantiore fabrica, efficit. Unde λεπτουργοὶ τεχνῖται. apud Theophanem. Plurimi autem artificii haec intestina opera. Plin. l. 16. c. 42. Firmissima ad tectum abies, eadem valvarum repagulis et ad quaecumque libedt intestina opera firmissima, sive Graeco, sive Campanô, sive Siculô fabricae artis genere, spectabilis ramentorum crinibus pampinatô semper orbe se volvens, ad incitatos runcinarum raptus. Ubi pro ad tectum, in rectum, et pro repagulis, paginis, legi iubet Salmas. ad Solin. p. 1034. Vide quoque supra in Intestina, et Mediale: uti de obolo argentero, ob rerum minutias, quâlibet hebdomade, uxori a marito apud Hebraeos solvi solito, supra voce Maritus; de Minutiarum seu rerum minutarum Pictoribus, infra voce Rhopographi; aliis Artificibus, hîc passim, inprimis vocibus, Marmor, et Microscopium, it. Vitreum; de mercium minutarum venditoribus, infra voce Rhopopola: de instrumento minutissimas quoque res exacte videndi, supra iterum, voce Microscopium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.